monumenta.ch > Plinius > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 120
{XXXVI} nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris serendum praecipiunt, ut laetius proveniat; sato pavitur terra. et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto.